Latin
FALICOP I
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 230
Unproofread scanNot analysed yet
deinde venimus ad matu rationem escarae labiorum cum butiro, vel tetraphar maco habente vim concoquendi, &emolliendi. sed non supra os. quia supra eum ponetur pul. peucedani, vel alius, &postea medicamentum maturans post hoc procedemus ad separationem ossis. vltimò cum sarcoticis curabimus vlcus. †In capite verò, si tectum fuerit os, &corruptum, quomodo tractandum? nos secamuscutim, &detectum os abradimus separando malum à bono. at si totum os corruptum, totum est abradendum, totum sequestrandum, ego vtor forcipe ad auferendum os sequestratum. sed antequam sequestretur non abrado, sed curo, vt natura ipsa separet, &solet facere si incumbamus siccationi robustissimae, &primò decocto salsae vtimur, postea ad localia venimus. sed primùm alternis diebus madefaciam os oleo calcant. vel ol. vitriol. vel aqu. alum. magistr. quod mitius est, &ego habeo gratias huic me dicamento, quia non absumit carnem, non facit dolorem, &robuste siccat, &sic fit sequestratio à natu ra cum generatione nouae carnis, postea madefacto osse bis inspergo puluerem capitalem dictum, tertiò ego impono medicamentum ex Eusorb. quam compositionem vos docui, dum tractarem de vlcere cum osse corrupto, vel madefacio splenium in aqua alumagist. &pono, labia, &partes carnosas munio vng. isidis, vel tegolinamento sicco, vel misceo vngu. isid. cum vng. diaponf. sed aduertite quòd aliquando men brana detecta est, vos tegite eam linamentis siccis po stea madefacite os huiusmodi liquoribus. hoc agi mus donec sequestretur os, sequestrato osse surgit difficultas, quomodo ducenda sint vlcera ad cicatricem, quoniam durat vlcus virens ad annum, &ad duos annos ego soleo vti vng. de plumbo, &satis feliciter succedit, &deducit ad cicatricem; vtor emplastro albo ex pipere Gall. quod siccat, &deduxi ad cicatricem, sed hoc difficilimè abluo vlcus decocto adstringente veluti ex rosis, beton. chamaem. &Gallis.