Latin
FALICOP I
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 231
Unproofread scanNot analysed yet
&coquo ad ablutionem, &adstrictionem vtor aliquando purissima aqua aluminosa, &accipio aquam ros. &aquam beton. &addo parum alum: &sic fit aqua aluminosa. vinum austerum coctum cum ofis praestantissimum est. sed curatio accelerari non potest, ideo solari potestis aegros in hoc casu, vt patientes sint. quoniam membranae sunt in continuo motu, &magna de perditio facta est ossis. si corrumpitur os palati, ego semper vtor hoc medicamento. s. aqua aluminosa magistrali, &sic citò, &commodè extrahe re conor ossa corrupta. ol. sulf. &calcanti dolorosa sunt, haec aqua non est dolorosa, &ideò vtimur madefaciendo gossipium, &ponendo ad locum quotidie bis, postea tota die curo, vt abluatos decocto scabiosae, cum aqua plantag. ve decocto huiusmodi cum aqua plant. tertium decoctum est beton. agrim. &ros. in vino austero, quartum est decoctum salsae in aquam planDemum mando, vt aeger inungat os melleros. quia detergit, &educit saniem. si esset cauitas, impono gossipium imbutum aqua magist. alum. quòd si aqua hęc videtur nimis potens contemperetur cum rosacea, ve aqua plantaginis. Remedia quùm cadit os palati. Cap. XCII. CADIT OS palati, sanatur homo, sed succedunt miseria, &angustiae intollerabiles. primùm, vt non possit loqui, secundò vt non possit bibere, quia recurrit vinum ad ciathum ex naribus, non potest loqui, quia vox resultat per nares, &sic coarticulario fieri non potest. In isto casu opus est, vt nos perpendamus coniectura an lapsus ossis multus sit.