Latin
FALICOP I
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 232
Unproofread scanNot analysed yet
nam si tantum ossis ceciderit quantus est nummus, qui dicitur gazetta, tunc non speramus coniunctionem, sed oportet inuenire artificium, quo claudatur palatum, ergo est tentandum, vt citissimè fiat cicatrix circum circa: gignitur autem per decocta adstringentia, post genitam cicatricem &c. cicatricem oportet explere foramen aliquo, quod non cadat. Hinc aliquando Gossipium. gossipio claudimus, &multi commode gerunt. sed domini aliquando accidit, vt magnitudo foraminis non capiat gossipium tunc duo habemus instrumenta alterum caereum, alterum ex argento. difficilia sunt haec instrumenta fantastica: non possum lingua Instrumenexplicare, deferam vobis instrumentum ex ceta constru tum in pala ctum, atque docebo vos modum conficiendi, &sic ex to vbi os de argento, vel auro fieri potest. solemus quotidie auficiat. ferre instrumentum, detergere, &iterum aptare. Cae terum aliud est instrumentum, quod gossipio obuoluimus, &vi imponimus in foramine. sed ego habui doctorem quendam habentem exesum palatum mor bo Gallico, ita vt non adfuerit locus, vbi commenda re potuerimus instrumenta, nihil enim erat palati. ego aptaui instrumentum ad nares, catenam, scilicet auream in parte vergente circa gurgulionem, quam seci recurrere per nares, &ne exedantur nares ab au ro geminis laminis aureis succurro suppositis catenę, aureę si verò magnitudo est parua exesi palati in eo ca su speranda repletio carnis sed opus est summa diligen tia. necessarium enim est, vt non sinatis, quod vlcus ad cicatricem deducatur, sed semper viride seruetur; hoc autem seruatur, si quinto quoque die, vel quartò madefiat parum margo vlceris semel tantum currente gossipio, oleo vitrioli; sed oportet, vt ponatur medicamentum valde sarcoticum, quod habeat vim regignendae carnis. ego multos sanaui, &praecipuè illustrem Polonum. Duum generum vtor, sarcoticis, alterum est decoctum Guaiaci, in quo dissolutum sit Myrrha, &Thus, &mando, vt hac crebrò colluat palatum.