Latin
MIDITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 235
Unproofread scanNot analysed yet
se cundum inditum est diuturnitas, quia Gallica longa est, non Gallica citius caedit nisi fuerit ex catharro. Tertium quod in gonoraea non Gallica, (si copiosa est) consequitur corporis consumptio; Galica etiam diuturnissima non ita absumit corpus. praeterea gonorae Gallica breui temporis spacio sine molestia, &semel coeundo concipitur. Vitimò gonoreae Gallicae non possunt caedere medicamentis localibus reliquae per inunctionem testium, renium, &assumptione medicam. pernis caedunt facilius, sanamus autem Galli ca per decoct. Guaiaci, aut salsae. ad localia rarò venio, quia rarò succedunt. Cap. CI. De Rhagadibus. POST haec adsunt in pedibus, &manibus Rhagades, qui morbus perpetuus est, durat enim ad 50. &50. annos. quoties igitur fit huiusmodi exulceratio, quae rimosa est, si est Gallica cognoscitur ex praecedentibus, praeterea ex esu aliiorum, &caeparum si quis patiatur, &neget esse Gallicus si spicam allis vel parum caepe comederit tertia die dupplicatae erunt. Rhagades, &hoc est argumentum esse Gallicas. exhoc colligatis, vt semper aegri fugiant caeparum, atque alliorum vsum. sed vnde proueniunt huiusmodi R hagades?