Latin
MIDITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 236
Unproofread scanNot analysed yet
ex materia phlegmatica, salsa, &adusta melancolica phlegma generatur in ventriculo labefactato salsa, &melancolia ex epatè adusto. sed si adsunt dua bus rationibus sanandi calli huiusmodi communibus scilicet medicaments, &localibus. communia medicamenta est decoctum salsae, &expurgatio totius corporis, exhibeant medici decoctum Guaiaci quantum volunt, non sanant, sola salsa est quae curat. istas Guaiacum lenit, sanat. non perfectè tamen. addatis autem localia, quia sine his non sanantur. incipiat pri mum aeger bibere decoctum salsae per quatuor, aut, sex dies postea vtatur localibus, &primo sunt molli ficantia. Recipe rad. alth, folior. malu. col. viol. rad. la patij. ana amn. ij. caput veruecis vnum aquae quantum sufficit, fit decoctio donec dissipetur caput, in hoc decocto macerantur manus, &pedes, matutina, &vespertina hora. Post hoc Recipe ol. amyodal. dulc. olei rosat. assung. porc. ana vnc. 1. cerussae hydrargy. extincti ana vnc. sem, cerae alb. vnc. 1. misce, &liquatis liquandis in mortario conficitur linimentum, quo inunguntur rimae, &sanantur. si calli non caedant so lemus macerare praedicto decocto. postea nouacula emollitum auferre callum, vel linteo aspero fricare donec copiosus exierit sanguis. demum madefacimus huiusmodi callos aqua al. mag. aliter non succedet, nam difficilis morbus est, sed sanatur quidem si non sanatur maceramus pedes eodem decoci radimus semel, postea illa aqua madefacimus, &cum siccata est illinimus partes trociscis Andronis quos diluimus vino granatorum vel cum syr. mirt. ad mellis spissitudinem, &bis, &ter inungimus, sed si accidit, vt nondum superentur, in hoc casu macero pedes cum succis quibusdam, in quibus ordeum, &lapatium incoctum sit. ego coquo ordeum donec disrumpatur, &simul folia lapatij, &expleo sacculum supra quem calentem impono manus, &pedes per horam cum dimidia, postea inungo hoc medicamento, habente sublimatum vel argentum viuum. primum est Reci. ol. ros. completi, butiri recentis ana vnc. i. cerussae drachm. ij tereb. lotae vnc. 1. sublimati supra marmor pictorium moliti, &eum succo limonum loti scrup. ij.