Latin
IMICIT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 239
Unproofread scanNot analysed yet
FRACANCIANI DOCTORIS TEMPESTATE NOSTRA CELEBERRIMI, De Morbo Gallico fragmenta quaedam elegantissima, ex lectionibus anni M D LXIII. Bononiae. Cap. I. Praefatio. VM MEDICI sit finis sanitas, vt benè mereatur de genere humano, nihil vtilius, nihilque his temporibus accommodatius fore cogitaui quàm agere de Morbo Gallico, cum passim hodie vagetur &summopere saeuiat, difficillima, &moleflis sima inferens symptomata, cumque difficillimè hoc morbo vexati sanentur. de hoc morbo acturus, primò inquiram, quae eius essentia, à qua primae curatiuae indicationes capiantur. secundò de differentijs agam.