Latin
IMICIT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 240
Unproofread scanNot analysed yet
cum vnaquaeque differen tia, vel species propriam requirat curationem &de differentus sermonem instituens, de causis huius morbi breuiter tractabo, cum à causis etiam differentiae, desumantur. Tertiò agam de signis tum morbi pathognomicis, tum differentiam: quartò de modo curandi, qua via etiam incessere plurimi, qui de hoc morbo tractarunt, &licèt multi de hac re scripserint, quoniam tamen, &à me obseruata sunt quaedam, quae vtilia fore arbitror, agam &ego vt haec ape riam. De essentia, &natura morbi Gallici.