Latin
IMICIT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 243
Unproofread scanNot analysed yet
&pro vltima differentia, qua destingue tur ab alijs intemperaturis calidis, &siccis iecoris &venarum, dicendum quendam esse gradum huius intemperaturae immanifestum nobis, qui exactem eius naturam, &essentiam integrat, &sicuti vltimae rerum differentiae sunt nobis ignotae, ita, &hic gradus, qui constituens essentiam huius morbi, nominatus est morbus Gallicus, &gradus temperamenti, quae proprietas temperamenti appellatur, &est, quae constituit in esse vnum quodque, &quoniam haec proprietas temperamenti, vel gradus est occulta dici fortasse poterit hac ratione morbum hunc esse in occulta proprietate repositum. propriè tamen, ac verè dicetur esse intemperies quaedam iecoris, &venarum calida, &sicca. sed hic duae occurruntur difficultates circa dicta: quarum altera est, quoniam videtur haec lues Gallica morbus in forma vel tuta substantia, non autem in intemperie cum praeter intemperiem, quam quandoque adiunctam vidimus, ita soeuiat, vt totam substantiam corrumpat, nec possit sanari, nisi medicamentis à tota etiam substantia conferentibus, veluti est ligni decoctum. nec defuere, qui rationibus his assentientes hoc tenuere. altera est difficultas, quoniam, &si hic morbus sit in intemperie, in calida potius, &humida, quam in aliqua aliarum reponendus videtur. Primò, quoniam hic morbus incipit in menbro humido, nempe in pudendo quae humida sunt membra. secundò, quia ferè semper initium habet à morbo humido, videlicet à cariebus, vlceribus, ac pustulis qui quidem humidi sunt morbi. Tertiò quo niam per contagium contrahitur, &non datur contagi absque putredine, nec putredo sine insigni humiditate, &haec sententia habuit suos fautores.