Latin
IMICIT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 244
Unproofread scanNot analysed yet
fuerunt, &qui dixere morbum quidem esse in intemperie, sed frigida, &humida, quoniam videmus laborantes pitu tosis &crudis humoribus abundare, nec sanari nisi calefa cientibus auxilijs, &exiccantibus veluti est ligni decoctum. ad haec dicendum, &primò ad primam dubitationem non dari morbos in forma, seu tota substantia, quam dicunt, cum substantiae nihil sit contrarium, nec formae substantiales, nisi forsan elementales, contrarietatem habeant. Praeterea falsum est, quod dicunt lignum, &alia medicamenta à tota substantia conferre. sanant enim potius ob continuatam euacuationem, quam praestant. Nec inferendum, corrumptit totam substantiam, ergo est morbus in tota substantia: hac enim ratione concludere possemus morbum in intemperie esse in tota substantia, quòd si per totam substantiam proprietatem temperamenti intelligant, iam nihil diuersum ab intemperie proponent, sed potius illud idem, quod negare intendunt, affirmabunt. ad secundum dicimus impossibile esse hunc morbum esse intemperiem calidam, &humidam, cum semper habeat exustionem adiunctam, quam quidem humiditas prohiberet. Nec verum est, quòd semper hic morbus incipiat in mem bro humido, &à pudendis, falsumque est pudenda in viris humida esse. Virga enim, &glans, in quibus plerunque incipit, sicca sunt membra, non humida cum neruea, &dura sint. Pręterea non tantùm in his initium habet, sed in omnibus illis membris, quae vel contricatione incalescunt, vel per contactum facilè sua natura contagium suscipiunt. Vnde saepe con trahitur à pudendis ab ore, à mammillis, &in consudantibus, à curi, quae sicca est valde, licet huiusmo di membra interdum non videantur affecta. Neque valet secunda ratio, quoniam semper in Gallicis cariebus, vlceribus, ac pustulis exustio reperitur, quae siccitatem indicat caliditati adiunctam vt ex duri ne, callositate, liuidoque, vel nigro colore demon stratur, etiam his, qui parum periti sunt.