Latin
IDINIT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 250
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae tandem fiunt differentie, cum vel casus dentium contingit, qui etiam est morbus in numero actus ab eadem exusta materia gingiuas ad dentium radices corodente vel vnguium, vel narium etiam extremarum, quod visum est quandoque, vel palati ossium erosio, contingunt saepe impetigines quaedam ferae praesertim in palmis manuum, &plantis pedum, sic &rhagades, &vicera circa rectum intestiuum. plurimaque alia mala, vt exanthemata, &alia. Neque est aliquod morbi genus, vel symptomatis, quod possit ab exusta materia prouenire quod nequeat cum hoc morbo copulari: vnde pro varijs adiunctis variae quidem differentiae fiunt, &facilè omnibus est ex plu rimis, atque diuersis quae combinari possunt plurimas etiam, &diuersas huiusmodi differentias efficere. Mi hi autem sufficiat, haec de differentijs dixisse.