Latin
Cap. IIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 250-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. De signis. DE signis modò agamus, quorum aliqua pathognomica sunt, aliqua verò assidentia, vel differentia rum. pathognomicorum autem alia indicant intemperiem calidam, alia siccam, alia simul talem intemperiem calidam, &siccam ostendunt. inter prima ve rò, &primum, &certissimum est lotium, cum enim tota humorum massa sit ex usta ex intemperie calida, &sicca in iecore, atque venis, lotium erit signum necessarium; ipsum nanque certissimum est signum af fectionis iecoris, &venarum, necnon eorum, quae in ijs abundant; erunt itaque lotia flaua, &lucida, con tentaque habebunt veluti fabulosa, vel arenosa, vel etiam frustulosa, &instar scopuli cuiusdam scissi disrupta, &inaequalia. secundum signum capitur ab affectione corporis immutata, &ex pustulis, vlceribus, &alijs omnibus, quae in cuti apparere solent, manifestè deprehenditur in colore liuido vel nigro, in tumore duro, &calloso. Tertium autem signum sumitur ex laesis actionibus, fiunt enim hoc morbo affecti, languidiores, &in progressu ratione malae nu trtionis, emaciantur, fiunt vigilantes, timidi, tristes semime lancholici, &nesciunt ipsimet referte quid patiantur. haecque omnia contingunt affectione hac communicata caeteris partibus ab ipso hepate.