Latin
Cap. XI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. ALIVD auxilij genus est per sarsam perillam quam dicunt, quae radix est ab Hispanis ad nos delata, renuis, flexilis, intus albicans, exterius flaua, vel nigra, nullum saporem habens, nullum sensibilem odorem, nullamque acredinem; &crederem ego hanc esse radicem smilacis asperae, quae passim in Hetruria reperitur, &de qua dictum est à Dioscori. quòd quandoque ponitur in antidotis, vnde non esset fortasse ab Hyspanijs, vel Indijs petenda. Temperiem eius aliqui dixerunt esse calidam cum summopere discutiat, &tophos resoluat.