Latin
Cap. XI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 264
Unproofread scanNot analysed yet
sed aliter ego sentio cum nec odo rem, nec saporem habeat acrem, vel amarum, nec os mandentibus calefaciat neque decoctum assumentes incalescant. quare si tophos discutit, (vt reuera con spicitur) illud praestat ratione tenuitatis partium, non secus ac facit asplenium, quod splenes valde induratos actenuat, &tumidos, non caliditate, sed partium suarum tenuitate. vt Gall. &omnes fatentur. vsus au tem est, vt post vniuersi corporis expurgationem exhibeatur eius decoctum, quod quidem fit capiendo huius rad. vnc. iiij. &in frustra secando, infundendoque per 24. horas in lib. aquae x. vel 12 deinde bullien do ad inedietatis consumptionem, &hoc postea cola tum pro syr. seruatur. Demum eadem saria iterum bullit in 15. lib. aquae ad consumptionem tertiae partis, &hoc decoctum est potus patientis ad libitum de primo autem ex hibentur quolibet mane, ac vesperi sex vel octo vnc. per 25. 30. vel plures etiam dies. Victus verò exhibetur, tenuis, &actenuans vnde dantur panis communis, vel biscocti tres vnc. vuae passae, amy gdal. auiculae montanae. pulli gallinacei parui ad pon dus duarum, vel trium inc. sed licet ex vsu rad. huius aliqui dicantur esse sanati, nullum tamen mihi contingit vidisse perfectè sanatum. verum quidem est, quod tophos optime discutit, ac mirificè symptomata remouet. sed breui reuerti consueuerunt, &in aliquibus maximè ventriculum refrigerat &ledit.