Latin
IDINITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
IDINITOT 212 GABRIBLLIS FALLO De ligni hetechen decocto. Cap. EST aliud etiam auxilium ex decocto ligni cuiusdam hetechen appellati, quod quidem spinosum est, mediocriter crassum, &intus phenicei coloris, &hoc Afri vtuntur, vt refert Ioann. aphricanus in suis historijs. ad nos tamen non perueuit adhuc vsus medicamenti huius, &ideò nihil de hoc certi afferre possum, sicut nec de radicibus quibusdam, quibus in hoc morbo vtuntur mulieres in insula santi Thomae. De ligno Guaiaco. Cap. XI. Praestantissimum verò auxilium ad hunc morbum Gallicum sanandum est Guaiaci decoctum, quod genus auxilij, sicuti, &morbus, ex Indijs Occidentalibus fuit nobis communicatum.