Latin
Cap. II
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 27
Unproofread scanNot analysed yet
nt quid sit malum mortuum recentiorum, istud est botis, de quo nos loquimur, omnes vno ore negavunt esse eandem speciem morbi. Ideo &hi decipiun tur. Quidam alij voluere quòd esset ignis persicus, ignis sacer, pruna, antrax. Sed hi toto caelo errant, ideo eorum opinio contemnenda est, propterea neque etiam confutanda. quod non sit dolor articularis nec Variolae, nec Psora. Cap. IN morbo Gallico dolores articulorum insignes riuntur, ideò aliqui voluerunt esse morbum articu arem, ratio probabilis videtur. tamen alijs superue nientibus symptomatibus cognoscimus diuersos esse affectus. in podagrico enim morbo tosi sunt gypsei in Gallico ossei. Gummata etiam differunt, &mullia, Sunt qui hunc morbum variolas appellarint, sed cum constet variolas esse puerilem affectum, Gal licum verò omnis aetatis, sed potissimum iuuentutis ideo hi grauiter delinquunt. aliqui Psoram esse dixe runt validis colligentes hoc rationibus, primò quoniam pustulae rotundae, &subrubrae in vtroque oriun tur, secundò quia in ambobus decidunt squamae. sed non adest pruritus ita insignis in Gallico. Praeterea Sallico decidunt pili non ratione crustae, vt in Pso ra. Praeterea non desinit Callicus in Elephantiasim sicut Psora malè tractata. Praeterea in Gall. adsunt do lores articulorum, vlcera pudendorum, tumores ateromatici, corruptio ossium, &putredo quae in Psora non adsunt. Praeterea crustae Psorae corrumpunt poenitus subiectam carnem. in Gall. saepe cadunt manen te illesa carne. Praeterea in morbo Gallico sunt aliqui lichenes, qui non sunt in Psora. Quod non sit communis nec aestium, epidemialis contra Leon VII. Cap. QUI maioris nominis sunt, veluti Leon.