Latin
Cap. II
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 28
Unproofread scanNot analysed yet
qua ei inferis artem medicam reuocauit, quique cum summus esset philosophus multa docuit, multa scripsit multaque illustrauit, cum quo quem conferamus non habemus, quoniam suis temporibus caepit mor bus hic pulsulare, peculiarem edidit de hoc tractatio nem. &voluit esse morbum communem, &epidemialem aestiuum, quia habet easdem causas, quas ha bent morbi epidemiales. hac ratione quoniam videbat plurimos omnium generum infectos esse, senes, viros, iuuenes, &adolescentes, foeminas, &puellas, hinc colligenat esse epidemialem: aestiuum autem ha bebat ex Hippocr. 3. aphor. 21. vbi loquens de morbis aestiuis numerabat inter eos putredines pudendo rum. Glans in Gallico exulceratur, praeputium, paritur, ideò morbus aestiuus est appellandus. Vir iste doctissimus reperiebat etiam causam communem hu ius morbi, &dicebat inundationes aquarum corrum pere aerem, atque aestiuo tempore parere morbos. an temporibus Alexand. Pontif. in quibus apparuit hic morbus factum est illud disuuium, quod penè totam Romam submersit, ideò aer putredine infectus iure hunc procreauit affectum. Quòd autem inundationes hos faciant morbos probatur. Nam Pelagio Pon tif. regnante post diluuium pestis sucessit, &inuasit scabies, quam nemo medicus vincere poterat. Idem Bonif. a. Pont. euenit. His igitur rationibus meritò concludebat hunc morbum Epidemial. atque aestiuum esse. Sed addatis sententiam Astrologorum hoc confirmantium, dicunt enim hoc factum motu, &lunin sine astrorum, &ita cum genitus sit morbus ab astsis, &aëre corrupto non possumus negare esse epidem. Quod astra hoc recerint probant, &dicunt quòd annio. 1383. facta est constellatio pessima, &diabolica nam Idibus octobris hora secunda post meridiem coinere simul Mars, Iuppiter, Sol, &Mercurius in Libra, in octaua totius hemisperij domo, quae dicitur.