Latin
IMINITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 271
Unproofread scanNot analysed yet
Victus verò conuenit mediocris, &actenuans, non enim valde tenuis est oportunus, vt consueuit esse in vsu primis illis temporibus, quoniam à tali victu maximè languida redditur virtus, ita vt neque concoquere, neque discutere, neque sensibi liter euacuare possit, dandus est itaque panis, neque semper biscoctus: hic nanque licet bene nutriat, aegrè tamen conficitur, conueniunt etiam carnes auicularum montanarum, pullorum gallinaceorum, &fructus veluti sunt passulae, atque pistachia, quae quidem, &nutriunt mediocriter, &actenuant, nec penitus vituperanda sunt composita ex amygdalis, &saccaro, atque alia huiusmodi, licet non satis facilè concoquantur. Panis quantitas, vt plurimum solet esse trium vnciarum, obsonium verò duum, vel trium, non tamen ista quantitas debet in omnibus ita mensurari, sed pro na tura &consuetudine laborantium, vel augenda, vel minuenda est: datur autem prandium per tres, vel quatuor horas ab assumpto syrupo, sit etiam, &caena simi liter. syr. autem, qui exhibetur ad vesperas assumitur post 7. horas à prandio. De secundo decocto bibant pa tientes in prandio, &caena quantum eis sufficere vide bitur, &quantum conficere possunt. sed inter prandiam, &caenam, &à caena nihil bibere debent, &quum vtimur hoc genere auxiij non sunt aegri semper in cu biculis detinendi, vt olim fiebat, sed permittendum est eis egredi quandoque domo dummodo non sit ventosus, caliginosus, frigiduve aer, &talis, qui corpus nimium immutare, vel commouere possit, terminus autem est exhibendi hoc decoctum 40. dierum licèt etiam perplures exhibeant aliqui, hoc autem sit, quia longus est morbus, &longa pariter continuata euacuatione indiget &40. dies videtur poni pro termino in morbis contagiosis veluti in pestilentia. quo exem plo MONT