Latin
DE MORES CALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 272
Unproofread scanNot analysed yet
DE MORES CALLICO. plo ducti credo, quod medici assumpserint hanc diem pro termino huius auxilij, victus autem in principio, &fine crassior esse debet, in medio verò tenuior, quia tunc natura maximè contra morbum incitata ipsum aggreditur, nec est impedienda per cibum. Cauendum autem est, ne, cum hoc decoctum assumitur singulis 8. vel 10. diebus (vt aliqui faciunt) purgans aliquod medicamentum propinetur, sic enim natura impeditur, &materia retrahitur a circumferentia ad centrum: cum natura ab hoc decocto adiuta semper insensibili ter per cutim euacuet, licet euacuare non videatur. transactis verò 40. diebus, cum non amplius decoctum adhibemus omnino est vtendum medicamento purgante, vt humores iam parati, &qui non sunt euacua ti, euacuentur, suntque medicamenta purgantia, qualia descripsimus in praeparatione corporis. Post euacuationem refrigerandi sunt aegri &humectandi victu, balneis, &medicamentis quibusdam leuioribus pro cibo igitur vtantur, prisana cicoraceis, lactucis, &huiusmodi. balneum sit solum aquae dulcis taepide. medicameuta verò saccarum ros. bora. quod si vberiorem vlterius voluerimus expurgationem oportunum est serum lactis, &exhibitum more Gal. &antiquorum in debita, &magna dosi; Neque probandi sunt illi, qui à principio liuins morbi non exhibent hoc de coctum, &cunctantur ad minus per annum, dicentes in hoc morbo expectandam esse fermentationem, do nec scilicet morbus ad vnam formam specificam sit deductus, vt sanari possit ab auxilio agente etiam à forma specifica, quoniam fermentatio requiritur in mixtis factis ab arte, vt à natura deducantur ad vnam formam, quod apparet inthetiaca, sed inter morbum, &nostrum corpus non video, quae fermentatio fieri debeat. fermentatio autem inter vapores inquinatos, &humores nostris corporis efficitur quam citissime, ita vt in intemperie morbi principium eiusdem sit ra tionis cum ea progressa, vt vult Gal. vbique. Igitur quamprimùm intemperies incipit suum habet esse, &formam specificam, quod quidem dicendum etiam erit de morbo Gallico, cum sit morbus in intemperie vnde hoc expectare nihil aliud est, nisi permittere, vt morbus in habitum deducatur, Accedit etiam; quòd neque verum est ligni decoctum sanare hunc morbum à forma specifica, vt supra quoque ostendimus.