Latin
DE MORES CALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 273
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc genere auxilij maxima habentur iuuamenta quandoquidem praeterquàm quòd morbum hunc sanat, ventriculum roborat, humidiora, &excrementosa cor pora exiccat, cerebrum etiam destillationibus obnoxium ex intemperie frigida, &humida, sanat; Caeterum quandoque si valde siccis exhibeatur ad hecticam senilem deducit, interdum etiam in corporibus calidis, &siccis aestatis tempore exhibitum febres excitat, interdum quoque visi sunt aliqui ex potu decocti huius in hydropem deuenisse, resoluto calore naturali locinoris ob discussionem, &continuatam euacuationem, vt refrigerato postea viscere sequuta sit hydrops. veruntamen, si moderatè sumatur, innocuè semper capitur in quacunque temperatura, corporis habitu, &aetate, ita vt exhibitum quandoque fuerit pue ris quatuor annorum felicissimè, sic etiam exhibetur in qualibet regione, anni tempore, ac coeli constitutione, fugiendus tamen est aer vel valde calidus, vel valde frigidus, frigido enim aere corpore nimirum constipato, insensibilis euacuatio prohibetur, in calido autem ob cutis raritatem plurima fit resolutio, sed vbi res vrget, alterandus est aer, vel ad calidum, vel ad frigidum, ita vt reddatur temperatus, &postea tuto decoctum exhibetur. sed quaeret quis nunquid, quemadmodum sanatur hic morbus decocto guaiaci, possit etiam sanari (vt aliqui testantur) decoctis aliorum lignorum consimilium, vt Iuniperi, buxi, quęrcus, &hebeni? cui respondendum nemini hoc succedere potuisse, quamuis multi, vt viri etiam doctissimi experimentum facere tentarint, &ego neminem vidi, nec audiui sanatum, Neque testimonium fide dignum adducunt ij, qui oppositum dicunt, nec sequitur propterea ligni decoctum sanare à forma specifica quoniam, licet in lignis enarratis reperiantur aliquę manifestae qualitates consimiles Guaiaco, non tamen reperitur illa partium tenuitas, qua quidem funduntur, &actenuantur humores, &ideo non possunt illud idem praestare, quod si quis admiscuerit aliqua, ex quibus haberi possit penetratio, attenuatio, &fusio, neque habebit intentum, quoniam non potest ars ita periectè admiscere medicamenta, vt naturam aequet, quae reperitur in Guaiaco, ars enim nequit naturam exactè imitari, vnde nec ita perfectas, &veras mixtiones efficere potest, quandoquidem hoc solius est naturae. De symptomatibus, &primo de Carie.