Latin
Cap. II
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 29
Unproofread scanNot analysed yet
domus aegritudinis. Praeterea aiunt Iouem fuisse conbustum, quod pessimum est. Praeterea eodem anno Kalendis nouembriis. in eadem domo, &signo confunctae sunt Martis, &Veneris stella, praeterea Iouis, &Veneris coitus factus est ibidem. Eodem praeterea ifelici anno Luna duas passa est Eclypses, alteram in Tauro, alteram in Scorpine, quae maxima mala, &pessima tormenta portendunt. Ideò hic morbus Gallicus cum malum sit, &pessimum genus affectus, &cum secutus sit illa tempora, eundem praenunciabant astra illa. His igitur rationibus nos Leon. confirma- Impugna ius sententiam, quod sit epidem. Haec sententia fal tio. sa est apud me. &primum ad causam Astron. leuiorem dico quòd quanuis astra agant in inferioribus motu, &lumine. Lumine quia varijs reflexis, atque directis luminibus variae fiunt concoctiones in inferioribus, motu, quia dum mouentur rapiunt inferiora excepta terra &ideò de necessitate fiunt actritiones, &col lisiones, &ita excitatur leuis tepor, qui est in causa multarum generationum, &corruptionum, hoc ego credo, tamen postea quòd illos aspectus debeat me Ludae. dicus obseruare non credo, potest magis cantaros, &vrinales contemplari quam coelum. at dicetis vos. Hi futura praesentiunt, scitis quare? quia semper loquuntur. hinc Melancolici dicebat Arist. saepe diuinant. quia plurimum loquuntur, si pauca dicerent nunquàm fortasse diuinarent. Dico ergo quòd quamuis sidera haec agant motu &lumine, tamen ille aspectus 87. anni non iuit in causa Galli, qui apparuit 94. anno. Mirum est quod astra ita praegnantem ederit naturam, vt partus non nisi post xi. annum apparueri Praeterea demus quòd hoc aspectu haec facta sint, non video cur cum stellae non sint in eodem coitu iam non cessat morbus iste, cum epidimicus sit debet habere causam praesentem, aut saltem proprinquam.