Latin
INIONTE
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 42
Unproofread scanNot analysed yet
Con firmat sententiam hanc autoritas grauissimorum virorum, quorum maxima pars declinat in eam. Huius opinionis fuit Antonius Musa praeceptor meus. Brassauola, Montanus, Antonius Gallus, qui scripsit de ligno Guaiaco libellum. Nicol. Massa medicus Venetus, Petrus And. Matt. Cum igitur vnus sit morbus, qui habet varia symptomata cum vnam particulam requirat illud epar erit, colligimus autem hoc à laesione actionis naturalis, quo principium, &fons contine tur in epate. sequitur vt naturam morbi iam prosequamur. De natura morbi an simplex an com positus, &primò contra Bras. XIIII. Cap. CVM viderimus partem affectam, videamus natu ram morbi, an simplex, an compositus, an vnus, vel plures. Quidam dixere esse plurium specierum. Vnde praeceptor meus voluit 234. species explicare. Ted labor fuit vnus, &inutilis. Quidam Nicolaus Matheolus, quem secutus est Io. Suessanus Neapo utanus fuit huius sententiae, quòd esset congeries om nium malorum simul.