Latin
INIONTE
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quae opinio suspecta est, quo niam aegritudo haec non superatur à multitudine me dicamentorum, nec oportet totum pharmacopolium accipere, sed simplicissimis tollitur auxilijs, ideò vni cam naturam habet. &quamuis simplicia ista diuersas habeant partes, tamen Salsaparilia, Guaiacum, argentum viuum vniformia sunt, nec diuersas habent partes, &his sanatur, ideò nullo pacto dicenda est aultiplex affectio sed simplex. Contra Manard. Cap. XV. QUAE ergo erit? Io. Manardus Ferrariensis opi nabatur esse solutionem continui, quam sententiam imitari visus est Montanus, in libro qui scriptus sub Montano editus est: libri enim qui circunferuntur non sunt Mont. sed partim sui, partim sui discipuli. Mont. nihil edidit, res ab illo proditae ita integrae erant, vt nihil limitatius nihil doctius, &quanuis affectarit Paradoxa, tamen tanta eloquentia astrueban tur vt visa sint axiomata, si iam edita conspicitis Paradoxa falsissima apparent, quę vera sunt inuenuste, atque ineleganter scripta sunt omnia. isti suae gloriae intendentes eam deturparunt, &profitentes esse Pa uones Montani nihil intelligunt. Ideò oro vos vt non imponatis illi viro, quae olent artis ignorantiam, sed quae, &elegantiam, &ingenium acerrimum, &peri tiam sapiunt sua dicito, quae minus, Pedagogis illis qui noctuae turpes magnanimam in cathedris Aquilam representabant, imponito. In eo igitur libello de morbo Gallico videtur Mont. consentire cum hac sententia Manardi. At hoc falsum est. quoniam in epate, non tumoris, non vlceris, non vulneris adest vestigium, ego volui per anathomen hoc experiri, &secui