Latin
DIDITO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 44
Unproofread scanNot analysed yet
defluunt pili, adest Gonorea sine vlcere, &tamen adest morbus Gallicus sunt symptomatici affectus consequens, tamen non est propria natura Gallici. Quòd non sit frigida, &humida intemperies. Cap. XVI. QUIDAM dicunt esse intemperiem frigidam, &humidam epatis, quia abundant talia excrementa. vos videtis robustissimos iuuenes, qui nunquam expuunt, postea adeò expuere, vt sit incredibile. Prę terea ventriculus, &omnes venae explentur hac ma teria pituitosa, ideò necesse est vt dicamus epar pati intemperiem frigidam, &humidam. Domini si ventricu lus esset locus affectus reuera potuissent colligere hoc, quoniam abundat pituita Epar frigidum, &humidum gignit sanguinem sapiens pituitae naturam, non veram pituitam, quae gignitur in ventriculo, si est mucus gi gnitur à cerebro vel male affecto, vel in quo materia multa luxuriet. non igitur valet, abundat pituita, ergo est intemperies frigida, &humida epatis. Vos vide tis homines laborantes calida epatis intemperie, &sicissima, expuere lagenas pituita plenas. Quod non sit calida, &sicca intemperies.