Latin
DIDITO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 45
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. ALII etiam intemperiem calidam &siccam autu vant, &qui nobilioris sunt autoritatis istius sunt intentiae. Aliqui addunt materiam coniunctam, aliqui non addunt. Montanus, &alij hoc tenent, &hanc intemperiem dicunt esse verè morbum, à quo omnia pendent, qua praesente omnia adsunt, &remo ta remouentur. Mouentur his rationibus primum, quia nascitur affectio cum vlceribus, &definit in his; haec autem fiunt à materia acri, &erodente, quae gignitur in epate, quod non fit nisi epar sit distemperatum in caliditate, &siccitate, quoniam humor in epate generatur. Secunda ratio, abundant excrementa copiosissima, quae calida sunt, tanta est copia ma teriae biliosae, &exustae, vt nihil majus, ergo epar est exiccatum, &excalefactum. Tertiò in morbo hoc succedit defluuium pilorum. quia eroduntur radices ip sorum, non ob siccitate cutis, quia non renascerentur, haec erosio fit à phlegmate salso, quod quatenus phlegma salsum ab epate oritur calido, &sicco. Videtur probabilis haec sententia, tamen non possum dicere eam esse veram: ratio me mouens est, quoniam curatio tota toto coelo distat ab isto morbo. ego erubesco quomodo docent curare calefatientibus, &siccantibus morbum calidum, &siccum? hoc contrarium est methodo. Sed dicent medicamenta ista digerunt, &materiam euacuant. Hoc est falsum. primò quia non est verum esse morbum cum materia, secundum falsum est quòd necessariò sequitur, quòd intemperies ista foueatur à materia, &sequatur materiam. Nam videmus, quòd in crisipelate est intemperies calida, &sicca in parte, si euacuemus sanguinem statim cessat caliditas, &intemperies, quae concomita batur materiam, &dependebat à materia. &ideò euacuata materia cessat intemperies, quod non est dicendum in morbo Gallico. Quae est ista materia quaemorbum istum praecessit? Videmus iuuenem dormientem vna hora cum amasia infici, quae est materia ista, quae defluit ad epar?