Latin
Cap. XVIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 48
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. ALII opinati sunt epar pati intemperiem calidam, &humidam, &huiusmodi esse Gallicum, neque solùm hoc, sed putredinem addunt illi intemperiei admixtam. huius sententiae fuit Io. Gallus vir doctissimus, cuius opinionem sequuti sunt alij doctissimi, &grauissimi doctores, mouenturque hac ratione, &di cunt, morbus Gallicus est contagiosus, at omnes huius modi morbi habent putredinem, &corruptionem substantiae illius partis, in qua est morbus, ergo ille morbus habet dissolutionem substantiae secum epasis, at in putredine semper adest caliditas, &humiditis, ideò affectio Gallica erit intemperies humida, &calida epatis, vel eius putredo.