Latin
Cap. XVIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio ista assumpta aputredine ratione contagij laudabilis videtur, tamen non tanta est, vt nos possimus adhaerere huic opisioni. Nam quamuis deductio huius argumentationis sit a caliditate, &humiditate, &à putredine; tamen distinctissimae res sunt, ideò opus est dicere vel isse intemperiem calidam, &humidam, vel putredinem, cum enum morbus sit vnus necessarium est vt ssit vnus per vnam formam, hic adest gemina forma hoc non potest esse. aliud est putridum esse, aliud est esse calidum, &humidum. Dicet quis omnia calida, &humida facile putrescunt, verum est. Panis in sanguinem vertitur, tamen non sunt idem, sed formę diuersae sunt, sed primùm loquamur de intemperie, &dicamus morbus contagiosus est, concedo, contasium, putredinem sapit, concedo, at facilius putrescit quod calidum est, &humidum, concedo, ergo morbus est intemperies calida. &humida nego consequentiam, Nescio in qua figura concludat haec argumentatio; aliud est quòd subiectum corpus sit calidum, &humidum, &putrescat, &morbus fiat contagiosus, aliud est quòd morbus sit calidus, &humidus. intemperies calida, &humida non est putredo igitur non est morbus, sed est causa morbi, exempli gratia, in materia calida, &humida fit putredo, si est alicuius membri dicitur gungrena, si alicuius particulae dicitur Nome, quaero si haec pars putrescat quo morbo laboret? non est intemperies calida, &humida, haec est causa morbi non morbus, si est contagiosus morbus &Nome alias partes corrumpit, non red lit eas humidas, &calidas, sed facit putrescere humores, quibus putrescentibus putrescit pars ipsa. pu trescit pars ipsa.