Latin
IDIVITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 54
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc stante videamus quot nam sine in particulis ipsis ad quae consequantur necessario actiones, ego reperio tria; sunt temperaturae manife stę, temperatura formalis, &omnia, quae pertinent ad conformationem. Prima est caliditas, frigiditas humiditas, siccitas. Istae sunt causae quarundam ope rationum in particulis siue sint simplices, siue compositae. Vnde os sua frigitate, &sua siccitate agitsecundum erat harmonia resultans ex quatuor qualitatibus, nam quando dicimus os esse frigidum, &siccum non est formalis temperatura ossis, sed est propi tio, quę latet sensibus, quae est forma ossis, ab hacori tur operatio, &haec est vt os generet os tertium nus est, numerus quantitas, conformatio, figura. Acol locatio particularum, &vnio, &dissolutio; ista cauitate hoc efficimus, quod angustiori non possumus: &hoc non est, quod ego probem: ista ergo tria sunt, in quibus omnes morbi continentur; morbus Gallicus est morbus, ergo debet contineri in vno ex his capitibus, non est primi generis, quia non est caliditas non frigiditas, non siccitas, nec humiditas simplex nec composita, nec tertij generis, quia non est con formatio &c. ergo pertinet ad secundum genus, hoc est ad formam, &substantiam rei, nam cum dico temperaturam, &harmoniam illud est ac si dicam sub stantiam totam. si igitur dantur isti morbi, ergo necesse est, vt Gallicus contineatur sub hoc tertio gene re. Sed quis dubitabit an detur hoc tertium genus cum in lib. de diff. morb. &caus. morb. &in principio Meth. non inueniatis hanc diuisionem factam a Galeno de hoc secundo genere, ideò vana diuisio, &non dantur morbi isti; Quòd dentur hi morbi in tota substantia probatur, quoniam tria genera rerum reperiuntur, &hoc probatum est; quòd autem temperatura sit diuersa ab illis qualitatibus constat sensu, ratione, &operibus. nam nos habemus manifeste haec omnia in medicamentis. Accipite Reubarbarum, siccat, &calefacit. quaero, ego qua ratione facit? dicetis quia habet hanc facuitatem siccandem, &calefacientem, postea educit bilem, qua rastione?