Latin
IDIVITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 55
Unproofread scanNot analysed yet
non nisi sua forma, sua temperatura, quae quanuis resultet ex contrarijs qualitatibus, in quipus vincit calidum, &siccum; tamen est distinctum quoddam, vt quanuis grauis sonus, atque acutus concentum constituant, aliquando tamen symphonia non est grauis, nec acuta; sed est concentus, harmosia ex graui, &acuto resultans, ita à forma Reub. prouenit colerae eductio, &est diuersa hec tempera stura à qualitatibus. Ecce patet quòd distincta sunt opera, aliud est siccatio ossis, aliud est generatio alte nus ossis, primum à qualitate ossis, secundum à natura, &substantia propria originem ducit. laeditur ergo forma, vel vt actio diminuatur, vel vt aboleatur, vel vt intendatur, &hic est morbus, vt quando caro non potest gignere carnem, ob corruptam formam, nonne corruptè, &deprauatè agit? nonne estcaro illa? ecce quòd caro cum deberet generare tarnem ex toto aboletur, vel carnem malam gignit, &sic laeditur actio in forma tota, ergo dantur morbi informa, in quo consentiunt recentiores medici, &Galli approbauit laesiones à tota substantia, licet de hoc tertiò genere mentionem non faciat; nam morbi prouenientes à veneficijs, venenis, &malęsicis aspectibus infiniti sunt, &non possunt referri nisi ad formam, non ad qualitates, &ideò petunt distinctas partes, &ab aliquibus vocantur morbi in substantia, quia tota substantia laborat. at Gal. non fecit de hoc mentionem in dictis locis, quia non cadit sub rationem methodi, &ideò cum ipse Methodum instituere vellet omisit. Secundo, quia rarum est genus mori, ideò proposuit frequentia tantùm, non quia fuit