Latin
IDILITET
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quod difficilius conficiatur, verum est, sed si benè fricetur dentibus, facillimè potest concoqui. accipite panem biscoctum, &ponatis in humido, videte an humidum absorbeat; qui potibus oblectantur solent facere ossam optimam, mollem, &teneram, vt facillimè absorbeatur cum pa ne biscocto, quia melius, &citius emollitur. Dico tamen quod non debemus durum praebere biscoctum sine alio, sed si postea bibatur facilius digeritur, quo niam per duplicem concoctionem viscidum absumitur. Hinc Arist. quaerit, in problematibus cur pisces pingues, &carnes semper ascendunt per fauces, &diu sunt in ventriculo? Respondet, quia adest tenacitas, ipsa, quae superata est per duplicem concoctio nem, vis videre? quia facilius fit maceratio. Ideo colligo si bene emollitus sit panis biscoctus, quòd be nè concoquitur; Ad secundam rationem dico vel sumitur vt alimentum, vel vt medicamentum, si agit ut alimentum humectabit corpus humiditate, quae ma gis sicca est, quàm illa, quae resultat ex humidiori pa ne; sed illa humiditas praestantissima est, quia inde resultant spiritus, &humores minus apti ad ebullitionem, &ad fouendum morbum. si verò vt medica mentum propinetur, ergo absumet humiditatem praeter naturalem, non naturalem, sicut facit, lignum Gualacum. sed quid de vino dicendum? vinum calidum, &robustum animicum est Gallicis, ideò exhibeatur impotens, &imbecille, quod à Galeno oligophoron di citur; &si possent bibere aquam bonum esset. Fercu la sint ex illis, quae sine obstructione refrigerant spinachia, luctutae, pisces petrosi, fercula ex nordeos exi tea. Acetaria ex cicorio, ex cicerbita. Feniculi radix coquatur cum his.