Latin
IDILITET
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 78
Unproofread scanNot analysed yet
Asparagi lacustres dulces boni, montani amari inimici, acetum bonum, &omnia non calefacientia, dummodo ventriculum non of fendant, bona sunt. Ebi De motu, &quiete somno, ani mi passione. excrementis Cap. XXIX. instituenda recta ratione rerum, quae quidem non naturales sunt, quaeve impedimento esse possunt medicamentis adhibendis cum explicauerimus ordinem in victus ratione scilicet cibo, &potus &aere eligendo, relinquitur vt de motu, &quiete loquamur. Quies semper noxia est. nisi excrucientur partes &doleant arctus, semper motus oportunus est. Cùm autem duplex sit motus, alter, qui satis est ad excitandum calorem viserum, alter violentus, fiet motus primus, aut lusu pilae, aut saltu; aut iaculationes imo si fieri possit, vt sumentes lignum Guaiacum obambulent per talamum, praestantissimum erit, dunmodo consistere possint, Motus violentus erit contrarius, quoniam valde resoluit calorem innatum.