Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 100
Unproofread scanNot analysed yet
Hae dictum os ventriculi ambientes stringunt, clauduntque: transuersae verò totum ventriculum per transuersum stringentes, si moderatè illud faciunt, cibum amplexantur, sin autem validè stringuant ipsum, exprimunt: ita etiam obliquae mediocriter contractae per obliquum eundem cibum amplectuntur. Sin verò robustè agunt per obliquum expellunt. Ista autem est vera exterioris tunicae ventriculi constructio, verusque fibrarum vsus. Nam vt tibi mentem meam atque animi sensum aperiam, scias quòd exceptis arteriis, quae vitali potius, quàm voluntario se motu agitant, nulla alia particula mouet se ipsam, motu voluntario, quae non habeat fibras carnosas, nisi sit motus conuulsionis, aut palpitationis, vel alterius generis, quod praeter naturam sit. Nam in particula, quae se ipsam mouet, quatuor haec obseruamus. Primum nempe morum, quo mouet se ipsam secundum facultatem intimam, qua illud agit. Tertium cùm facultas haec non insita sit partibus se ipsas mouentibus, sed à cerebro tanquam fonte defluat à nobis obseruandus est iste facultatis deflexus. Quartum est apta, ac propensa partis natura ad hanc concipiendam facultatem, qua se ipsam mouere possit. Haec quatuor sunt obseruanda, vt dixi in omni particula se ipsam mouente, quae haud consistere possunt, nisi particula ipsa fibris praedita sit, atque illis penitus carneis. Nam vt à motu incipiam, in hoc requiritur fibrosa natura ipsius corporis moti: quoniam quicquid mouet se ipsum (vt experientia docet) motu contractionis, aut extensionis illud facit. Exemplo, adsint musculi, qui aut se ipsos contrahunt, aut extendunt. Cum autem in vnaquaque particula motus hic certus sit, &determinatus ad aliquam positionem, ideò necessarium fuit, vt tota substantia subiecti corporis disposita esset, &directa ad talem positionem, ne cum corpus contrahitur, aut extenditur incerto motu agitetur.