Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 99.9
Unproofread scanNot analysed yet
At hae fibrae, quae obliquae à me appellantur, non multae admodum sunt, sed paucae satisque plenae ac car nosae, neque cum transuersis permiscentur, sed sub illis iacent. Praeterea circa os superius ventriculi sub origine dictarum obliquarum aliae carnosae fibrae suborium tur circulares penitus atque eiusdem generis cuius sunt illae quae in oesophago transuersae appellantur.