Latin
125.1 to 125.4
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 125.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)At in reliquo ambitu quanuis pariter coniunctae sint, non tamen is adest coalitus, qui ab augescente lotio seiungi facilè possit. Abutitur itaque in hominibus natura parte ipsius chorij, atque hinc fit quòd geminae tantum adsint membranae, exterior, quae vterum totum sublimit, &χωρίον ab omnibus vocatur, quanuis falsò aliqui in hominibus hanc διανσοείδη appellarint, quae ve semper in exteriori super ficie, &si neruea sit tota, habet expansam glutinis modo substantiam carneam, qua toti vtero aglurinatur. Haecque carnea substantia vnguibus, ac nouacula facilimè abradi potest, quae nisi deradatur est in causa, vt membrana haec neruea non ita lucida, vti est, appareat. Interior verò ex his duabus membranis ad continendum foetum, atque sudoris excrementum apta ἀμιειὸς dicta est. Neque, mi Perre, aliam in hominibus videre expectes, quia re vera non reperitur, at in brutis cornigeris, vel omnibus habentibus vteri acetabula, tertiam veluti farcimen inuenies inter χρείον &ἀμνεῖὸν collocatam. In ventre inferiori nihil ad ea, quae dicta sunt potest addi à me quare ad medium thoracem scilicet iam venio, in quo duo tantum obseruaui praetermissa à reliquis anatomicis, quae mihi alicuius momenti esse videantur. Horumque illud primum est, quòd ad neruos cordis pertinet qui nerui secundum alios anatomicos vnici sunt in singulis hominibus à recurrente neruo sinistro ob orti, quae sententia ita difert ab eo, quod ego frequentissimè vidi, atque infinitis propemodum auditoribus meis manifestè ostendi, vt vera dici non possit, tantumque ad auctoritate istius nobilis ac ita necessarij visceris detrahit, vt ipsum quasi stupidum red dat. Cùm enim in renes, in ventriculum, in lienem, atque in hepar tot nerui à sexto pari, &à plexu illo mesenterij ferantur, vt illorum ope laesiones proprias cognoscere possint. In iusta profectò videtur haec nouerca natura appellata, si in cor nobilissimum omnium viscerum vnicum tantùm neruulum distribuat. Deinde si à consequentibus argumentari licet, videmus in hoc viscere ita magnum, itâque exquisitum sensum adesse, vt nullam possit neque intemperiem, neque solutionem continui quamuis minimam ferre, sed statim valde ingens succedit dolor, qui homines iugulat. Si igitur magnus dolor, magna etiam vis sentiendi adest, haec autem cordi communicari, minimè potest vnico eodemque minimo neruulo. Necessarium itaque est, vt aut vnus maximus ad ipsum pertingat neruus, aut parui ac plures.