Latin
125.5
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 125.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ergo dogma hoc receptum a iustitiae legibus recedat, atque ab oculata anatomes demonstratione, ego ipso deleto tibi quot qualesve sint nerui cordis referam. Sub basi ipsius, vbi vena arterialis incipit ad sinistrum latus flecti, atque vbi adest meatus ille insignis arterialis in embryone, qui coniungit venam dictam cum arteria aorta, est plexus quidam aut complicatio neruca, qualis etiam in mesenterio à me descripta est, sed minor robusta tamen ac solida, à qua abundans copia neruosae materiae totam cordis basim amplexatur, perque ipsam plures propagines paruorum neruorum inde didu ctae disperguntur, ac per totam ipsius substantiam, quamuis illas minutim prosequi nequeam. Hoc anatomici ligamentum fortasse rati neglexerunt, hacque ratione non viderunt quot nerui in cor ferantur.