Latin
126
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 126
Unproofread scanNot analysed yet
Nerueus autem iste plexus originem ducit à quinque neruorum propaginibus, quamuis aliquando quatuor tantùm sint, quinque tamen vt plurimum reperiuntur, harumque prima illa est, de qua in superioribus locutus sum, dixique oriri à ramo magno nerui sexti paris sinistri parum infra exortum recurrentis nerui, atque inde delatam &reflexam ad venam arterialem sinistram in dictum nerueum plexum ascendere. Secunda verò &tertia propago in eodem latere sinistro oritur à plexu illo: quam ego in ceruice describens plexum sexti paris appellaui. Ab hoc igitur plexu in sinistro latere gemini oriuntur neruuli (aliquando etiam vnus tantùm est) qui descendentes ad cordis basim per eundem plexum distribuuntur. Quarta etiam propago &ipsa sinistra ea est, quae ab aliis proponitur à recurrente eius lateris neruo exorta. Haec simul cum tertia &secunda descendens in dictum plexum disseminatur. Quinta verò propago, quę vltima in dextro latere sita est, geminum habet principium. Nam à plexu sexti paris dextro neruulus exterior, qui recta tendit ad cors similiter quoque aneruo eiusdem sexti paris, qui recurrentem dextrum facit statim cum thoracis cauitatem ingressus est, alius neruus non admodum paruus emanat, qui cum priori dicto iungitur, vnicumque ac satis crassum neruum facit. Hic quintus à me vocatus duplici ex principio manans sub arteria, quae iugulum sinistrum perit latitans venit ad eandem complicationem, ac in ipsa simul cum aliis quatuor confunditur, vnicumque fit principium solidum ac nerueum, à quo postea veluti riuuli ad cor non pauci feruntur. Alterum, quod obseruaui, hoc est. Omnes anatomicos dum loquuntur de cartilaginibus collocatis in aspera arteria, illis aut anularem figuram adscripsere, aut σγμοιδῦ, quod quidem verùm est in parte ea arteriae, quae extra pulmones apparet, &in principiis quoque illorum duorum ramorum, in quos ipsas statim diuiditur. Verùm cùm in angustiores propagines distribuitur, ad extremos vsque pulmones non obseruarunt anatomici cartilaginosa illa corpora non anularia esse aut πγμοειδῶ, sed tesselarum more variis figuris constare, alia enim ῥομβοειδα sunt, alia quadrata, alia triangula, &vt vno verbo dicam: quot sunt figurae earum laminarum ferrearum, quibus loricata capitis tegumenta vt sub pileo lanostris temporibus formantur, tentia capitis verticem tueantur: tot sunt facies istarum cartilaginum, ex quibus veluti tesselatum construitur opus in his asperae arteriae minutioribus ramis, vt ipsi nunquam dum contrahuntur pulmones valida etiam compressione stringi, aut conniuere possint.