Latin
130
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 130
Unproofread scanNot analysed yet
vocat hunc humorem ωοδὲς ὑχρὸν, neque vnquam ego legi (vno excepto introductorio) apud aliquem scriptorem graecum vocari humorem hunc ὑδατοειδῆ, sed semper apud Galenum reperi, quòd appellatur, aut ὑγρότης λεπτὶ, aut ὑγρὸν λεπὸν καὶ καθα ἐν, aut ὑγριν κατὰ τὴν κόρην, aut similibus vocibus, &quamuis tenuis vocetur humor, id ob relationem ad reliquos humores fit, non autem quia ipse aqueus sit, nec ita tenuis, vt aqua est. Ascendamus ad superiora, &ad caput ipsum, in quo illud primum notandum est, quòd membra na, quae περικράνιος à Graecis dicitur, non solùm ossa capitis vestit, sed etiam musculos temporales vsque ad iugalia ossa vocata, quibus in locis valde crassa est, ac dura: quae quamuis ab anatomicis tunica temporalium musculorum vocetur, pars tamen est pericranei dictos musculos amplaxata ob maiorem ipsorum custodiam. Nam si haec esset propria musculorum tunica, eos cunctos vsque ad insertionem indueret, neque ab ipsis vnquam recederet, quod tamen facit, cùm propè os iugale descendit: quoniam ibi inter membranam ac musculum vtriusque lateris pinguedo aliqua inuenitur, ac spacium in quo latitat. Aliud etiam obseruandum est, quod idem pericranium veluti dura cerebri membrana aliquot in partibus capitis potest (difficile ta men) in duas partes separari, in alteram, quae cuti haereat, atque alteram, quae ossi connascatur, vt taque tamen pars vnum tantùm corpus efficit, quod pericranium est: totumque ortum ducit à ligamento intercurrente per suturas, neque distinguendum est pericranium à periostio, quod aliquot nostrorum semporum anatomici faciunt. Quoniam idem penitus est in capite pericranium, quod alibi peri ostium: caueantque anatomici ne aliquando panniculi carnosi, qui veluti chorda à musculis frontis ad musculos occipitij &aurium quandoque percurrit, partem aliquam secent, &pro pericranio accipiant, verumque pericranium pro periostio, nam hoc facilimè fieri potest. Quemadmodum autem pericranium ossibus capitis in exteriori superficie pro periostio adest, ita etiam internae caluarię superficiei periostium sub est, membrana cerebri durior dicta, aut saltem exterior ipsius pars. Nam dura hęc meninx facillimè diuiditur in duas membranas, quarum quae exterior est durior minusque texta, &quasi tendo quidam latus huic membranae expansus ac connatus videtur: quae autem interior, aequalior, atque solidior visitur, ac in ipsa sinus insunt, vt apertè anatome indicat. Pro periostio igitur huic ossi inseruit pars dicta exterior ipsius meningis. Quod autem membrana haec duplex quasi sit, maiori ex parte ignorant anatomici. In membrana eadem dura, canales quidam sunt, quorum numerus ab aliis anatominicis traditus illi non respondet, quem ego obseruaui. Constituendum autem primo est, de quo genere canalium loquimur, cùm geminum ipsum sit in membrana hac. Vnum per quod currunt vasa veluti arteriae, quae per membranam disseminantur.