Latin
131
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 131
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum in quod desinunt venae, hocque genus canalium loco venarum est, &sanguinem in se continet, veluti in vena ipsa reconditum, &ab hoc vasa quaedam oriuntur, quae venae penitus sunt per cerebrum, aut per suturas ad exteriora distribuendae. De hoc igitur posteriori genere canalium vel ductuum loquor, qui διπλόαι vel διπλώσεις ipsius membranae vocantur à Galeno, neque horum numerus inte ger propositus est, nec ipsa etiam conformatio. Nam veteres &recentiorum aliqui asserunt venas per has duplicationes ferri, quod ego nunquam potui videre, quamuis non leue studium adhibuerim: at semper vidi venas in has duplicationes desinere, atque cum ipsis iungi tanquam si venae &ipsae essent, vidique ductus illos, quos ὀχετὺς etiam vocat Galenus disseminandos per varias par tes, ab his duplicationibus exoriri, veluti à vena aliqua maiori, neque vnquam potui venae tunicam à meninge duplicata seiungere, meritoque istud à natura factum est, cùm meninx ipsa eandem substantiam ac tellam, quam venae habent, possideat. Quare frustra fuisset tunica venae, aut duplicatio ipsa cum alterum ex his oportune munus idem perficere possit. Nam quicquid philosophatur Galenus de securitate illa venarum in 9. de vsu partium capite 5. illud totum ob ingenij foecunditatem commentatus est, non quod duplicationes istae, quas sinus vocant nostrorum temporum anotomici, quatuor tantùm ab ipsis numerantur, duae posteriores, tertia media, &quarta per rectum inter cerebrum, ac cerebellum tendens: at reliquae omnes, quae sub basi cerebri sunt, praetermittuntur. Quare vt horum omnium sinuum certum numerum habeas, ita à me describantur. Cùm vena iugularis, quae defert sanguinem ad cerebrum, à me superius descripta, peruenerit ad caluariam, vel ad os illud, quod petrosum dictum est, statim ingreditur sinum insignem partim in osse petroso, &partim in additamento lambdoidis exculptum, ibique definit in membranam duram, quae totam hanc cauitatem periostij more vestit. Ab hoc loco tanquam à perenni aliquo fonte omnes sinus vnius lateris membranae dictae scaturiunt, atque ideò à me ciuitas ista, fons &origo sinuum semper appellabitur, à qua primus oritur ductus, qui per duplicatam membranam sub basi cerebri, in insculpto canali osseo, in additamento lambdoidis veluti latens, fertur ad anteriora vsque ad os illud, in quo est glandula, quodque ego à similitudine fellam vocare soleo, ibique coniungitur cum secundo eiusdem lateris sinu, de quo iam loquar.