Latin
ANATOMIC
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 25
Unproofread scanNot analysed yet
At sic meatus exitum habet manifestiorem ipso aditu. Quod si tertiam cauitatem, cochleam a me dictam, caecum meatum (cùm nullum veluti cochlearum testae exitum habeat) appellarent, recte quidem facerent: verùm ab isto meatu nullus postea neruus labitur ad exteriora à quinto pari, vt fit per dictum aquae ductum, vel canalem. Haec curato mi suauissime pater vt Capredonus noster, qui alter Herophilus in anatome mihi videtur, summa diligentia detecta tibi exponat, quoniam voluptatem non leuem hinc per cipies. Quartum, quod πάρεργον appellaui, cùm ad ossa mi nime pertineat, quodque in hoc tympano obseruan dum videtur, est filum, vel chorda quaedam tenuis sima, quae per medium tympanum percurrens, incumbit vel attenditur illi articulo tantùm, quo stapes cum altero crure incudis copulatur. Quidam neruulum id esse opinati sunt. Ego quid sit aperte fateor, ignoro. Aliquando arteriola, aliquando neruus videtur, pro neruo quidem ostendi, verum vt dixi, haesitans, atque pro neruo in posterum indicabo, donec in meliorem sententiam animus inclinet. Tu pro byGoogle Tu pro acerrimo tuo ingenio eniteris veritatem discutere, atque discussam mihi communicabis. Haec verò satis sint de tympano. Secunda cauitas illa est, quae labyrinthus potest appellari, in radice petrosi processus insculpta. Ab hac tres cuniculi oriuntur, &in eandem redeunt circulares penitus, à quibus nomen accepit ipsa cauitas. Quorum vnus est inferior, qui ab anteriori parte ca uitatis diuertens versus exteriora, ac deinde reflexus in eandem cauitatem, per posteriorem angulum recurrit. Alter cuniculus oritur ab eodem anteriori cauitaris angulo, sursumque elatus, quasi ad ὀρθογώνιον, facto semicirculo iterum in cauitatem per angulum posteriorem regreditur. Tertius oritur &occidit, aut finit in posteriori angulo cauitatis, nam inde ortus, perforatoque osse circulari quodam canali exte riora versus, illuc item reuertitur. Cùm igitur haec cauitas valde minor priore tot habeat meatus &cu niculos, meritò labyrinthus dicetur, in quam prospi cit fenestra oualis clausa à stapede, &altera orbicula, quae etiam in coecam cauitatem tendit, de qua iam loquar.