Latin
25
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est itaque tertia dicta cauitas valde minor duabus superioribus, atque insculpta reperitur in eodem processu petroso in latere ipsius anteriori, interque hanc &canalem illum, in quem primum quinti paris nerui gemini, durus scilicet, &mollis integri ingrediuntur, tenuissimum quoddam interstitium ossium continetur. Nam in eodem situ pares sunt, verum canalis in medio processu, cauitas verò in anteriori ipsius latere est collocata, quę duobus aut tribus gyris in morem cochleae constat, neque exitum habet. Vnde cochlea, vel cochleatis cauitas vel coeca etiam est dicenda.