Latin
26.5 to 26.7
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 26.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo pars illa, quae cribri modo perforata est, sustinentque membranam iisdem foraminibus peruiam, à qua parte totum os cribri vel coli nomen sibi acquisiuit. Tertia sit processus a lius in inferna parte situs, qui priori ex aduerso respondet, partemque narium superiorem distinguit. Quarta est spongiosa pars, atque cauernulis praedita, à qua totum (vt dixi) os etiam σπογγορδὲς fuit vocatum, quaeve vtramque narium superiorum cauitatem explet, oculique intimam orbitam perficit, quod os distinctum omnes anatomici numerarunt, atque etiam indicarunt in publicis dissectionibus, iis exceptis, qui à me admoniti, aut à meis auditoribus errorem agnoscunt, maleque praeterea erga me grati sunt. Cùm igitur colum tot particulis constet, etiam in tenerrimis puerulis, totque efformandis par tibus inseruiat, inter communia ossa erit recensendum, non autem octauo in loco inter ossa capitis tantùm. Vsum, situm, &compages dicti ossis d ij Hoste dibzy G Googl praesens locus non requirit, eoque minus cùm à Vesalio haec optimè explicata sint. Σρυνοειδὲς os describentes anatomici praetermiserunt, quod in generatione ex quatuor partibus con stat, quae sensim postea ita connascuntur, vt cum infans ad septimum mensem, post ortum suum perue nerit, vix distinctae appareant. Partes autem hae ita describantur. Prima atque eadem crassior est, quae quasi vera basis totius ossis videtur, mediamque propemodum basim capitis occupat, &transuersa linea dirimitur ab extremo additamento ossis lambdoidis.