Latin
27
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 27
Unproofread scanNot analysed yet
Huius tanta est longitudo, quanta est magni tudo sellae, quam insculptam habet ad continendam glandulam, quae ex infundibulo cerebri pituitam colligit secundum anatomicos. Eadem cum secunda parte copiosa cartilagine copulatur, quae quidem secunda pars ea penitus est, cui visorij nerui simul compulati primo haerent, atque disiuncti, dum oculos petunt, foramina inurunt. Haec veluti alas geminas osseas possidet, dextram &sinistram rimam efficientes, quae maxime omnium in intima oculi cauitate apparent, atque transitum secundae neruorum coniugationi, dum oculos petunt, atque aliquot aliis tertiae, quartae, &octauae propaginibus ministrant. In hac eadem secunda parte in pueris (quanuis spongiosa sit) nulla adest cauitas, aut sinus vsque ad integrum annum. In adultis verò geminus reperitur &satis amplus, qui post primum exactum annum fieri incipit, &pro ossium incremento magnus aut paruus adest. Hic quoque sinus vestitur tenuissima quadam membrana, aut pellicula, veluti vestiuntur etiam cauitates geminę, quę in osse fron tis &malis contentae sunt, quaeque pariter in nuper natis caluariis non reperiuntur, sed interea dum adolescunt ossa fiunt. In dictis sphenoidis sinibus quaedam anatomicorum sententiae non placent. Quarum vna est, quòd in ipsis pauca &mollis admodum medulla contineatur: hoc autem nunquam videre potui, sed semper aut vacuos inueni, aut pituita qua dam viscida imbutos. Alia sententia est à quibusdam publicè promulgata, quòd sinus hi cum finibus iis, qui gemini in osse frontis supra oculos &na res continentur, sint continui, quę sententia falsa est: quoniam, vt illi in superiorem, anterioremve narium cauitatem declinant, ita hi in eandem amplitudinem posteriorem prorumpunt, spatiumque duorum transuersorum digitorum in adultis inter hos iacet, quod totum ab osse spongioso occupatur. Tertia &magis suspecta sententia est quorundam aliorum, nempè quod aër attractus per nares ingrediatur cauitates geminas frontis, ibique tandiu seruetur, donec fluat, ad hos sinus à quibus ad cerebrum idem aër attrahitur pro materia spirituum. Hanc sen tentiam coarguit, &ridiculam indicat defectus dictorum omnium sinuum in pueris per integrum annum, &aliquando etiam diuturniore temporis spacio, in quibus tamen spiritus naturales recreautur. Ex his ego colligo licere cuique philosophari, at non semper sine errore. Verùm redeamus ad secundam partem dicti ossis. In hac, qua respicit palatum quidam clauus, &ceu palus osseus inest, cui affigitur os satis longum ac latum in ortu cartid iij Dieted by Google lagineum, vomeri vel cultro potius in aratro vomer pręeunti simile, quod ab aliquot anatomicis neglectum, magnam operam in distinguenda narium cauitate dextra &sinistra praestat. Succedunt postea tertia &quarta pars, quę inuicem simillimae sunt, vna dextra, alia sinistra, in his sunt processus alati, &quicquid inter illam rimam oblongam in oculorum cauitate positam, atque osse temporum continetur.