Latin
32
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 32
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc erumpentibus ipsis sensim, &sensim obdurescit, osseumque fit, &intus excauatum in radices formatur. Quamobrem accidit, quod si nos elixemus caluariam nuper nati, sed perfecti pueri, per cocturam dissipata parte posteriore ita molli, ea tantùm, quae ossea gingiuas excessura erat, relinquatur, &pro dente agnoscatur. Quod si cruda caluaria secetur, pars etiam posterior nulla difficultate poterit cognosci, quae in viuente animali sensim &sensim obdurescit, &ossea, vti dictum est facta, spatio plurimum annorum formatur. Quare accidit, vt circa septimum annum, aut paulo vltra citra vel euulsi dentes, aut à suppullulantibus expulsi imperfecti, &quasi appendices quarundam radicum quae adhuc relictae sint, videantur. Quoniam lacerato dente pars mollis cum pellicula ipsa relicta sit in alueolo, aut à supplantante alio, qui priorem extrudit, sit corrupta. Alterum verò tempus, quo dentes gignuntur, est postquam in mundum venerit foetus ante septimum annum. Nam latentibus quibusdam seminariis generationis, in malarum ossibus decem gignuntur den tes in vtraque, superiori scilicet, &inferiori, quinque in latere dextro, &quinque in sinistro. Ex his quatuor sunt incisorij: duo canini, &quatuor maxillares: quorum maxillarum duo sunt illi, qui proxime caninos sequuntur: duo quoque illi sunt qui à philosophis &graecis σορέσνητῆρες, &à nostris genuini vocantur.