Latin
33.1 to 33.5
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 33.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ex istis sex anteriores dum erumpunt, primores extrudunt, atque in eorum loca succedunt: dibzy G Google ste quod si accidat casu, vt occulta aliqua de causa, aut negligentia nutricum primores minimè vellantur, aut per se cadant: posteriores hi nihilo secius strata sibi via per nouos alueolos in malis quidem vt plurimum extra, in maxilla verò intro erumpunt. (Quan uis etiam variet ratio haec) videturque nouus dentium ordo exortus, qui historicos pariter &anatomicos saepe delusit. Ex reliquis quatuor, qui maxilla res sunt: duo vltimi genuini nunquam alios sua è se de exturbant, cùm circa tertiam annorum septimanam, &vlterius etiam vsque ad decimam exoriuntur. Alij vero duo aliquando primores maxillares expellunt, aliquando (quod frequentius est) ad latus eorum exorti numerum omnium augent. Loca in quibus primùm crescunt secundi ordinis dentes, sunt genuinorum quidem extremi malarum fines, Maxillarium vero locus immediate sub radice illius maxillaris est, qui in generatione foetus primus post caninos sequitur: quique aliquando à nouo expellitur (vti dictum est) aliquando autem non: sed inter ipsum atque caninum proximum nouus sibi sedem collocat. Caninorum autem sedes est sub extrema radice vtriusque canini veteris, quae cum in malis ipsis sit valde alta, inferiorem quasi oculi ambitum ac foramen illud, per quod tertij paris neruus ad faciei partem illam emittitur, tangit. Incisorium prę terea illorum, qui in vno latere sunt (nam duo sunt dextri &duo sinistri) alter, qui exterior est inter caninum &incisorium subiectum: alter verò inter hunc &illum pariter incisorium, qui interior est, locum sortitur. Qui omnes postea dentes, dissipato osse e rumpentes byGoogle pentes in auras veniunt extrusis, aut cadentibus iis, qui prius extabant. In ipsis autem generationis modum hunc obseruaui. A viuifica facultate agente spiritu (vti opinor) excauatur, os simulque gignitur foliculus membranaeus, qui geminum apicem possidet, alterum posteriorem, cui neruulus, &arteriola &venula applicantur: alterum verò priorem, à quo veluti cauda quaedam pendet neruea, quae per foramen ossis angustissimum ad latus illius dentis, cui nouus successurus est, vsque ad gingiuas egreditur.