Latin
33.6 to 33.10
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 33.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc folliculo concrescit materia quaedam alba te naxque, &tandem dens ipse in priori tantùm parte osseus, &in posteriori ex materia dicta constans, quod etiam in iis, qui in vtero geniti sunt accidit. Erumpit autem vnusquisque dens per id foramen dilatatum, per quod antea angustissimum existens transmittebatur foliculi cauda à me dicta: Atque fo liculus disrumpitur, &dens nudus, durusque extat, temporisque successu in partibus posterioribus per ficitur. Haec multo sudore, &longo temporis spacio adhibitâque omni diligentia vera esse obseruaui, ne que dubito si tu laborem hunc vnà cum Capredono nostro subire volueris, quin sis historiam hanc approbaturus. Multa sunt foramina in ossibus malarum, atque ipsius caluariae in quorum numero &vsu à reliquis a natomicis discrepo sed quoniam fortasse, quę maioris sint momenti expectas, ideò alibi de his tractabo. Asserunt anatomici os, quod à similitudine ὕνει δὲς dicitur, habere additamenta superiora, quibus iungatur cum processu styloide, quę additamenta nunc tribus nunc qua tuor ossiculis &quasi internodiis costent, quorum vtrunque nunquam ego videre potui, sed ferme semper reperi additamenta haec, vnico osse &satis breui ac gracili constare, quod ad stiloidem processum nequicquam pertingeret. Verum illi per ligamentum nerueum satis longum adnectebatur. Saepe ac saepius etiam reperi corpora mollia, qualia sunt foeminarum, habere os νοειδὲς, sine his additamentis superioribus, ipsorumque loco adesse ligamenta eadem longiora, quae ab hyoidis osse medio, vsque ad styloiden vtrumque peruenirent. Vellem vt hoc in osse diligenter vsum peculiarem, ac porissimum perpenderes, de quo ego à reliquis anatomicis dissentiens, alibi tractabo. Sub osse dicto collocatur larynx, constans ex quatuor cartilaginibus: prima quidem scutiformi, ita ab anatomicis dicta: altera, quae ab annuli, quam habet similitudine, ipικocidus dici potest, quamuis ab anatomicis sine nomine sic dimissa, tertia ex duabus constat, quas pro vna tantum recensent anatomici, &ἀρυταινοειδὴ vocant. Hacque ratione quatuor sunt. Ex dictis primam &secundam reperi aliquando in valde senibus osseas factas, neque solùm in decrepitis, sed etiam in primo senio constitutis. Tertiam verò, vel vt rectius dicam, tertiam &quartam, osseam nunquam vidi.