Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 50
Unproofread scanNot analysed yet
Multum ac diu laboraui in dissecandis linguae musculis, neque vnquam humanae aliorum anatomico rum placita quadrare inueni. Vesalius diuinus nouem musculos assignam, qui motuum linguae opifices sint. Valuerda decem esse asserit. Ego verò tot reperire nequaquam potui, quanquam summam diligentiam, atque studium in his inuestigandis adhibuerim. Quot igitur à me inuenti sint, audi. Primum reperi par ab asperitate quadam in interno ac medio mento posita ortum, principio satis angusto, à quo deinde latius factum in mediam ferè linguam inferiorem implantatur, atque maxima ipsius pars versus radice linguae, minima verò è regione dictae versus anteriorem apicem fertur, ita vt eiusdem musculi partes contrariam subeant operam. Nam cùm maxima fibrarum portio agit ad exortum tracta exerit linguam extra dentes &labia. Cùm verò minima munere suo fungitur introrsum eandem reuocat. Dictorum autem musculorum aliquot fibrae aliquando ossi hyoidi communicantur. vt idem ad mentum attrahant. Primum hoc par moles illa carnea videtur, quae pro nono musculo à Vesalio numerata est. Cuius etiam primum par linguae ascriptum, nisi pars istius sit, vti in homine reperiatur, ego planè ignoro, meque nunquam vidisse fateor. Secundum par ab ossis hyoidis lateribus oritur, atque in radicem, &latera ipsius linguae inseritur. Hoc in homine simplex est, quamuis in bobus reperiatur geminum, idem Vesalij etiam secundum dici potest.