Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 51
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium par ab externa calcaris facie oritur, non vti in bobus carnosum &crassum, sed gracile, atque inseritur non ad finem implantationis secundi paris, sed circa ipsam mediam, ac vlterius procedens quasi ad apicem linguae summum peruenit. Hoc Vesalij ter tio pari respondet. Quartu, quod &faucibus ascribi potest, oritur ab interna facie calcaris gracile admo dum, atque ad anteriora declinans, in membraneum veluti desinit tendinem, qui primae laryngis cartilagini, ac hyoidis lateribus, necnon &extremae liguę inseritur. Huius munus est linguam &partes dictas retrorsum ac sursum attrahere, et fauces 1 deglutiendo constringere. Hoc ęquè inter faucium musculos, ac inter linguę motores enumerare possumus. Quare si linguę ascribe mus, quatuor erunt, paria, quę ipsam mouebunt, sin fau cibus, tria tantum. Sciasque planè nullos alios dictos musculos reperiri in homine, si quis rectè secare voluerit. Verum mirari iam desine. Quod ego haec inuenerim, cum videas homines in accusando Vesalio audaciores cuncta eius vestigia sequi, nihilque quod ab ipso sit prętermissum addere. Nam Vesalius faucium musculos leui quadam negligentia (quoniam non omnia possumus omnes) praetermisit. Qui posteriores fuere quique Galeni &Oribasij librum de dissectione musculorum aut legerunt, aut legere debuerunt, ita horum faucium mu sculorum obliti sunt, veluti si non adessent, aut saltem à Galeno indicati minimè fuissent. Vesalij em opus editum erat antequam ciuis meus Augustinus Gadaldinus medicus doctissim, &de studiis nostris communibus, quam optimè meritus, libellum Galeni de dissectione mu iculorum latinum à se factum in lucem dederit. Vt igitur oDigted by Google mnes anatomici, qui post editum opus Vesalij scripsere, hoc nomine accusandi sunt, ita ille ab hac nota liberandus est. Sed ad rem. Galenus in eo libello duos describit musculos faucium, quorum alterum in dextra, alterum in sinistra parte collocat, ac reliquos praetermittit. Quamobrem quomodo se habeant hi musculi in homine, " sint, audi, discasque quàm diligentius anatomici veterum scripta debeant obseruare. Tria sunt istorum musculorum paria quae faucibus dilatandis, aut constringendis inseruiunt.