Latin
52.5 to 52.8
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In musculis tamen laryngis quaedam etiam habeo, quae tibi communicanda sunt. Et primum circa proprios vocatos, in quorum primo pari atque secundo Galenus se ipsum decepit, ac simul etiam Vesalium: cùm in septimo de vsu part. cap. II. &in lib. de dissect. organorum vocalium cap. 5. quatuor hos dicat esse musculos, quòd falsum est non solum in homine, sed in larynge etiam bouina, cùm vnum tantum sit par, quod exortum à cricoide cartilagine in scuti formen inseritur. At praeterea excusandus est Galenus, cùm in libello de dissect. musculorum tacitè se ipsum castigans, pro vno pari tantum numerarit. Quod in secum da editione minimè fecit Vesalius, neque Valuerda, qui cùm afferat tantam diligentiam ac studium adhibuisse vnà cùm ciue tuo Columbo in indagandis laryngis musculis, non viderit se par vnum tantum bis repetitum pro duobus proponere (vnum etenim re vera est, non duo) neque pręterea animaduertit locum Galeni à me citatum: Verum hi quoque excusatione digni sunt, cùm alios anatomicos excusemus, à quibus maiores adhuc errores, quàm hi sint pattatos videmus. Nescio autem quo oculos intentos habuerit ciuis tuus, atque simul idem Valuerda dum musculos laryngis simul dissacarent. Asserit enim hic in opere hispano nunquam in conspectum ipsorum venisse quintum par musculorum inter proprios laryngis à Vesalio descriptum, cum fortasse nullum aliud isto magis perspicuum sit. Hoc tamen Valuerdę dono, quia postea fuit valde diligens in obseruando quarto pari communium, quoniam re vera in homine non adest, egoque tantùm in ruminantibus reperire potui. Sed adhuc ipsum fuisse diligentiorem vellen in discutiendo sexto pari à Vesalio inter proprios laryngis descripto, an vnus scilicet sit musculus, an duo: quodque munus habeat, an dilatandae constringendaeue ligulae. Nam vnus mihi videtur, qui ligulę partem dilatet. Haec tantùm habeo de musculis laryngis dicenda, in quibus ab aliis dissentiam. De scampularum musculis taceo, quia optimè omnia à diuino Vesalio sunt prodita. Idem minimè obseruare possum in illis, qui humerum, vel brachium mouent.