Latin
52.9 to 52.11
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 52.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam reperio omnes recentiores anatomicos in hac esse sententia, quod secundus mouens humerum Δελτοειδὴς dictus ab auctoribus graecis ἐπωμὸς vocatus sit, quod falsum est, Hippocratis, Galeni, Ruffi Ephesij, atque tandem Oribasij autoritate, vt superius probaui, cùm in acromio tibi sententiam meam aperirem. Quare admonendi erunt omnes vt auctorum verba diligentius perpendant. Rursus Vesalius, ac Valuerda in describendo quarto musculo, qui humerum eundem deorsum trahit, praetermiserunt, musculum hunc aliquando cùm ad angulum inferiorem scapularum peruenerit, inde plurimas carnosas fibras recipere, &quasi nouo alio, sed minimo principio donari, quod non in vno, vel altero tantùm cadauere, sed in quamplurimis obseruaui. Quanquam minimè negarim, aliquando hoc non reperiri. Verùm maioris momenti musculus est, qui ab ipsis praetermittitur, cum tamen multo antea non fuerit praetermissus in simiis à Galeno 98. cap. libelli de dissect. musculorum, neque etiam in secundo de Anat. admin. cap. 1. Nam in hominibus quoque reperitur, &à tertio sibi proxime hęrenti omnibus notis distinctus est, chorda scilicet, insertione, tunica, &ortu, cumque ita se res habet, vt omnibus patere potest, hic octauus merito erit musculus, qui in omnibus hominibus, sucuti, oritur à parte superiori costae inferioris scapularum, quae ceruici, iungitur, breuisque est admodum, sed non excarnis à reliquis omnibus manifestè seiunctus, qui neruoso fine propè septimi musculi insertionem, in humerum implaniiij byGoogle tatur, cumque huius munus ipso vix conspecto statim pateat, ideò illud praetermittam.