Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quando autem musculum hunc requires, videto quaeso, an pars tertij à nemine dici possit, meque admonero. Iam ad capitis musculos venio, doleoque, quod in his minimè sim concors cum reliquis anatomicis. Quoniam nunquam ita rerum nouitatem affectaui, vt gratis ab aliorum sententia recedendum esse indicarim. Neque illam laudem, quam ex alieno vituperio mihi acquisierim, veram aut solidam esse censeo. Cùm illud vnum semper mihi satis fuerit in scholis posse fideli diffectione aliorum, ac praecipuè vererum anatomicorum placita ita explicare, vt ab omnibus meis auditoribus apertè intelligi, ac memoriae mandari potuerint. Quamobrem nisi vrgeret veritas ea, quae mihi per plures annos perspecta videtur, certo scias, me nunquam à Vesalij dogmatibus esse re cessurum, quod in musculis capitis facere cogor, cùm ea diuisio, quae ab hoc summo anatomico facta est subiectae rei minimè respondere videatur: Quare audi quales à me reperiantur. Primus musculus mouens caput, oritur neruoso principio à spinis primae, secundae, tertiae, quartae, quintae, &sextae vertebiae thoracis. Deinde ascendens oritur etiam carnoso exordio à ligamento illo medio, quod per spinas ceruicis vsque ad occipitium medium currit, ita vt principium dicti musculi perduret à sexta thoracis, vsque ad tertiam ceruicis vertebram, qui musculus inde oblique carnosus factus ad caput ascendit, atque ab illa parte, quae à thoracis spinis oritur duas menbraneas chordas producens, easdem in processus transuersos primae &tertiae vertebrae ceruicis, vel secundae &terriae, &quartae aliquando inserit.