Latin
56.5 to 56.6
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 56.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò, non credendum est, quòd rectis opem ferant, cùm ita magni validique ij sint vt nullo adiumento praecipuè istarum minimarum carnium egeant. Quanobrem ex his omnibus sequitur (vt ipsi asserunt) carnes has quintum musculorum par minimè conficere, sed esse potius rectorum particulas. Doleo ego, quòd isti virium suarum non sint aequi aestimatores, quoniam non ita liberè in alios anatomicos loquerentur, sed per me liceat quicquid in me velint, amicitiae enim nostrae illud dono, atque contentionis istius occasionem laudo. Quoniam ἀγασὶ δ ἔρις ἥδὲ βροτοῖσι, vt ait Poeta, semperque ex huiusmo di litibus aliquid in commodum illorum, qui addiscere volunt cedit. Sed tu audi, quam se ipsos decipiant, quamue friuolae rationes istae sint, quibus infringere par hoc musculorum nouum tentant. Nam cum primò dicunt, quòd definitionem musculi minimè habent, ingenuè fateor me ignorare quid sibi velint per defini tionem musculi. Quoniam si definitionem intelligunt, quae tragelaphum nobis exprimat, haec procul dubiò istis minimè competit. Verùm si illam agnoscunt, quam ego, &ante me Galenus in principio primi de motu muscu. agnouit.